Viene riproposto in latino il rito degli esorcismi e le preghiere per circostanze particolari, uno strumento indispensabile per religiosi e fedeli.
ESTRATTO DALLA PRIMA PARTE
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Prot. n. 1280/98/L
DECRETUM
Inter sacramentalia Ecclesia, Dominicae orationi obcediens, iam ab antiquis temporibus misericorditer providit, ut per pias supplicationes Deo quaereretur, ut christifideles a periculis cunctis et praesertim ab insidiis diaboli liberarentur. Modo vero peculiari in Ecclesia exorcistae constituti sunt, qui, caritatem Christi imitantes, a Maligno obsessis medeantur, nomine Dei daemonibus etiam imperando, ut recederent, ne amplius humanis creaturis quacumque ratione nocerent.
Nostris autem diebus opportunum visum est traditas normas atque collectas preces necnon formulas tituli XII Ritualis Romani recognoscere, ut ritus decretis Constitutionis Sacrosanctum Concilium Concilii Vaticani II, et praesertim articulo 79, responderet.
Praesentem igitur ritum Exorcismi instauratum et a Summo Pontifice Ioanne Paulo II die 1 octobris 1998 approbatum, hc Congregatio promulgat, ut pro normis et formulis, quae ex titolo XII Ritualis Romani usque nunc usurpabantur, adhibeatur.
Editio latina, statim ac in lucem prodierit, ab illis, quibus a iure competit, in usum assumi potest. Conferentiae autem Episcoporum curent, ut editiones lingua vernacula rite apparatae et ad normam iuris aptata, Apostolica Sedis confirmationi subiciantur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 novembris 1998, in sollemnitate Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis.
GEORGIUS Card. MEDINA ESTÉVEZ
Prefectus
GERARDUS M. AGNELO Archiep. a Secretis
PROOEMIU
Per totum historiae salutis decursum, creaturae angelicae adsunt, quaedam divino servientes consilio et Ecclesiae arcanum et potens adiutorium continuo afferentes, quadam vero lapsae et diabolicae appellatae, quaedam Deo eiusque salvifica voluntati et operi in Christo adimpleto opposita, hominem propriae rebellioni contra Deum sociare conantes.
In Scripturis sacris, Diabolus et daemones variis vocantur nominibus, inter quae quaedam naturam navitatemque eorum quodammodo innuunt. Diabolus, qui Satanas, serpens antiquus et draco vocatur (cf. Apoc 12, 8-9), ipse est qui universum orbem seducit et proeliatur cum iis, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu (cf. Apoc 12, 9.17). Hominum adversarius (cf. 1 Petr 5, 8) et homicida ab initio (cf. Io 8, 44) designatur, cum per peccatum hominem fecit obnoxium morti. Ex eo quod suis insidiis provocet hominem, ut Deo inoboediat, ille Malus dicitur Tentator (cf. Mt 4, 3 et 26, 36-44), mendax et pater mendacii (cf. Io 8, 44), qui callide et false agit, sicut testantur seductio protoparentum (cf. Gen 3, 4.13), conatus Iesum a missione a Patre accepta deviandi (cf. Mt 4, 1-11; Mc 1, 13; Lc 4, 1-13), eiusque denique transfiguratio in angelum lucis (cf. 2 Cor 11, 14). Vocatur etiam princeps huius mundi (cf. Io 12, 31; 14, 30), illius scilicet mundi, qui totus in Maligno positus est (cf. 1 Io 5, 19) et Lucem veram non cognovit (cf. Io 1, 9-10). Potestas eius tandem ut potestas tenebrarum indicatur (cf. Lc 22, 53; Col 1, 13), eo quod Lucem, qui Christus est, odit et homines in proprias tenebras trahit. Daemones vero illi, qui cum diabolo non servaverunt Dei principatum (cf. Jud 6), reprobi facti sunt (cf. 2 Petr 2, 4) et spiritalia nequitiae constituunt (cf. Eph 6, 12), cum spiritus creati sint qui peccaverunt, et angeli Satanae dicuntur (cf. Mt 25, 41; 2 Cor 12, 7; Apoc 12, 7.9), quod significare etiam potest eis concreditam esse missionem quandam ab eorum maligno principe.
Opera horum omnium spirituum immundorum, nequam, seductorum (cf. Mt 10, 1; Mc 5, 8; Lc 6, 18; 11, 26; Act 8, 7; 1 Tim 4, 1; Apoc 18, 2)victoria Filii Dei dissolvit (cf. / Io 3, 8). Etsi « universam hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit » et « usque ad ultimum diem perseverabit »,4 Christus per suum paschale mysterium mortis ac resurrectionis nos « a servitute diaboli et peccati eripuit »,5 eorum imperium evertens, omnia a contagiis malignis liberans. Cum autem noxia atque contraria astio Diaboli et dmonum afficiat personas, res, loca et appareat diverso modo, Ecclesia, semper conscia quod «dies mali sunt» (Eph 5, 16), oravit et orat, ut ab insidiis diaboli homines liberentur.
PRENOTANDA
DE CHRISTI VICTORIA ET ECCLESDE POTESTATE CONTRA DAEMONES
Ecclesia firmiter credit quod unus solus est verus Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium. Universa vero, quae condidit (cf. Col 1, 16), Deus providentia sua tuetur atque gubernat et nihil non bonum fecit. Etiam « diabolus (...) et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali ». Unde et ipsi boni essent, si prout facti erant, ita permansissent. Sed quia naturali excellentia male usi sunt et in ventate non steterunt (cf. Io 8, 44), non quidem in contrariam transierunt substantiam, sed a summo Bono, cui debuerunt adhrere, desciverunt.
Homo vero ad imaginem Dei conditus est «in iustitia et sanctitate veritatis» (Eph 4, 24) eiusque dignitas requirit, ut secundum consciam et liberam electionem agat.
Qui trovi riportati i commenti degli utenti di LibreriadelSanto.it, con il nome dell'utente e il voto (espresso da 1 a 5 stelline) che ha dato al prodotto.
I commenti compaiono ordinati per data di inserimento dal meno recente (in alto) al più recente (in basso).
Manuel Desortes il 26 maggio 2016 alle 01:17 ha scritto:
Sito online unico nel suo genere, risposte immediate e pacchi ben imballati, personale molto cortese e velocità nelle infomazioni, lo consiglio vivamente. Grazie ancora e ci sentiamo sicuramente per ulteriori acquisti.
Don CHIESA ROMITORIO "SANTI PIETRO E PAOLO" il 11 ottobre 2018 alle 10:51 ha scritto:
Il Rito degli Esorcismi (maggiore) lo si trova solo (giustamente a motivo perché rilasciato ad hoc dagli Episcopi solo ai proprii Esorcisti diocesani) nella versione latina. Il libro come tutti i rituali si presenta leggibile e usufruibile.